
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 15 von 26 ![]() |
|
quemadmodum reciproce in utroque Ducatu Oppoliæ et
Ratiborij Sacra sua Majestas id ipsum erga Principem
servari vult et mandat. Et quoniam Princeps animum
ad Statum Ecclesiasticum amplectendum et Ssacros Ordines
suscipiendos induxit, Sac[ra] Majestas sua benigne annuit,
ut consensu accedente Serenissimæ Conjugis ac Serenis-
simorum Archiducum Matris, ac fratris dispensationem
Pontificis super matrimonio di<r>imendo impetret. Ut ve-
ro etiam Princeps sacris ordinibus assumptis in aliqua
persona suo digno gradu deinceps consistat, Sac[ra] Ma-
jestas Sua apud Sanctitatem suam commendationis of-
ficia ad impetrandam Cardinalitiam dignitatem in-
terponere non desistet, donec voti compos fiat), cui si-
mul titulum quoque ac honorem Principis Imperij
nihilo secius, quemadmodum hactenus factum fuit,
ei conservari et continuari faciet, eiusdemque sin-
gularem protectionem una cum tota Augusta domo
sua amanter ac benigne perpetuo suscipiet. Ut de-
nique in Ecclesiastica dignitate Princeps16 se se com-
modius et honorificentius sustentare possit, Sac[ra] Ma-
jestas Sua apud Serenissimum Hispaniarum Regem
Catholicum partes suas amanter interponet, ut a
Serenitate ipsius Illustrissimo Principi pensio aliqua
Ecclesiastica aliquot millium aureorum ultra præ-
16 Korrektur: s.
Seite 15 von 26 ![]() |